

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 21: Versus 6
Et dixit mihi.Posita auctoritate sanctorum de hac innovatione, ponit auctoritatem ipsius Dei.Factum est.Ne quaereret aliquis: Quid post illam innovationem futurum est, dicitur sibi nihil restare faciendum.Alpha et omega.Quasi dicat: Hanc innovationem facere potero, quia ego omnia creavi, et in me omnia consummabuntur.Sitienti.Non dabo sitienti ad horam, sed perseveranti.